CATACLITA

CATACLITA
CATACLITA
apud Tertullian. l. c. ita enim omnes libri scripti ac editi constantes praese ferunt, Quamquam et pavo pluma vestis, et quidem de cataclitus: Graece κατάκλιτα, accubita sunt; tori nempe quibus ad mensam accumbebatur. Nam κατακλίῃεαςθαι, est ad mensam accumbere, et κατάκλισις, accubitio: inde κατάκλιτον, accubitum vel stibadium. Vestis igitur de Cataclitis, sic Afro fuerit vestis cataclitorum: quibus cataclita nimirum sternebantur, h. e. accubita, vel tricliniares lecti. Et quidem de catalitus vesits non male pavo tribuitur, quia vestes huiusmodi tricliniares aut accubitales pictae ut plurimum et aurô purpurâque insignes erant. Babylonicorum inprimis peristromatum in sternendis accubitis olim usus, quae aurô et purpurâ picta fuisse, aliisque coloribus intexta, nemo nescit. Hinc et Publius Syrus pavonem, qui dubous praecipue coloribus, aureô et purpureô, superbit, Babylinicô amictum facit, h. e. veste de cataclitis:
Tuo palato oculosus pavo nascitur
Plumatô amictus aureô Babylinicô, etc.
Salmas. ad loc. qui tamen non multum repugnat, quin de Cataclistis legatur, uti vidimus. Certe, qui attente verba Tertulliani expenderit, per cataclita materiam potius vestis expressisse deprehendlet, inquit Car. du Fresne. Vide eum in Glossario, et supra Accubita.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • ACCUBITA seu ACCUBATIONES — Graecis ἀνακλιντήρια, quod Reclinatoria vertit Wiltainus Abbas in Cant. Cantic. c. 2. Lexico Graec. MS. Regio, definiuntur, ςτρωμναὶ μαλακαὶ εἰς ὕψος ἠρμέναι, lecti molles in altum aggesti; et Balsamoni in can. 74. Synodi Trull. ut et Iohanni… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CATACLISTA Vestis — apud Tertullian. de Pallio, c. 3. Quamquam et pavo pluma vestis, et quidem de cataclistis: Graece κατάκλειςτος, pretiosa est. Ita enim Graeci vocaut, quidquid servari diligenter et clausum teneri meretur. Sic puellas Virgines, quas tenellis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”